

Liber Judith*
Caput 13: Versus 25
Quia hodie nomen tuum,etc. Laus Ecclesiae non recedet de ore hominum, qui memores sunt studii et operum ejus, quae per dilectionem Dei et proximi praesentes tribulationes secura sustinet, fide plena et spe firma, attendens eminentiam coelestium praemiorum, ubi sociabitur beatitudini angelorum.